CIRCOLO CULTURALE

PICCOLA   PENNA

ASSOCIAZIONE DI PROMOZIONE SOCIALE

       Torna a Home Page 

                                              

 

 

Il castello di Monte Castellaccio  (Vorno)

 

IN COSTRUZIONE

 

Il castello di monte Castellaccio fu comprato, nel 1144, dai pisani da un certo figlio di Giusfredo. Il 22 febbraio del 1150 le milizie lucchesi con l'appoggio dei fiorentini e dei pistoiesi, lo assediarono  e riuscirono a costringere i pisani alla resa.  I lucchesi, allora,lo comprarono e lo rasero al suolo affinché non potesse più essere utilizzato dai pisani. Nel 1151 venne in aiuto dei pisani, il conte Guido Guerra con tremila cavalieri lasciando sul campo molti morti e prigionieri. L'anno seguente, il conte, fu costretto a lasciare libero anche l'altro castello detto " del monte di croce di Vorno"

Tratto dagli: "ANNALES PISANI"

A. D. MCXLIIII.

 Incepta est guerra inter Pisanos et Lucenses. Nam Pisani propter iniuriam de Castro Aghinolfi et de strata Francorum et Arni eis illatam, castellum de Vurno a filio Soffredi adquisierunt. Unde Lucani in maximam tristitiam sunt excitati.

A. D. MCL.

 Octava Sancti Petri venerunt Lucenses obsidere castrum Vurnum cum exercitu magno militum et peditum et sagittariorum, videlicet Florentinorum, Pistoriensium, et cum tota Valle Debula, et edificaverunt ibi castella tria, scilicet Aspra de Porro et Saxo Grumuli et Collemaioli, quod ante edificatum fuerat; et ibi steterunt per octo menses in obsidione. Interea fecerunt Pisani exercitum magnum militum et peditum et sagittariorum, cum comite Guidone, et magnam partem Lucensium devastaverunt. Interim cum maiori parte exercitus ad castrum Sancte Marie de Monte venerunt et, pugnando fortiter, undique burgos concremaverunt et totum in circuitu devastaverunt. Interea capitanei de Garfagnana fecerunt et ordinaverunt consilium cum Lucensibus et cum nepotibus Soffredi ut venderent castrum de Vurno et ita fecerunt et vendiderunt quinque milia librarum Lucentium monete, unde habuerunt in presenti libras MCC, et obsides XXVIII; et sic Lucenses castrum de Vurno a nepotibus Soffredi habuerunt cum magnis securitatibus. Lucenses vero, pro magno dolore et angustia et labore, et pro maximo danno de personis et pecunia, castrum de Vurno usque ad fundamenta destruxerunt et non remansit lapidem supra lapidem.